monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 27, 3
Augustinus in libro contra mendacium : «Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis; ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci. Secundum, ut aliquem laedat iniuste, quod tale est, ut et nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri quamvis non ad immunditiam obsit corporalem. Quartum, sola mentiendi faciendique libidine; quod verum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate, de suavi eloquio. His omnibus penitus evitatis, atque reiectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui, velut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, velut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur, non solum iustum atque innocentem, sed et reum, quia Christianae disciplinae, est, ut neque de cuiusdam correctione desperetur, neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur. De quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controversiam, satis tractavimus, et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerentur, haec quoque genera devitentur a fortibus, et fidelibus, et veracibus viris et feminis.» Non ergo mentiendum quaerenti ubi sit, qui se fidei cuiuspiam commiserit: sed potius respondendum: « Nec prodam, nec mentiar: fecit hoc episcopus quondam Tagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat, occultabat, respondit quaerentibus, nec mentiri se posse, nec hominem prodere, passusque est tam multa tormenta corporis (nondum enim erant imperatores Christiani), permansit in sententia. Deinde ad imperatorem ductus, usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini quem servabat indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. Quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Octavum est genus mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest ut ab immunditia corporali quemquam tueatur. Non igitur est mentiendum in doctrina pietatis. Magnum enim scelus est, et primum genus detestabilis mendacii. Non mentiendum secundo genere, quia nulli est facienda iniuria. Non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, quae per semetipsam vitiosa est. Non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa veritas fine placendi hominibus enuntianda est; quanto magis mendacium, quod per semetipsum quia mendacium est, utique turpe est! Non est mentiendum sexto genere: neque enim recte etiam testimonii veritas, pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est, opitulante mendacio: nemo enim malis convertentium moribus ad bonos mores convertendus est; quia quod erga illum faciendum est, debet etiam ipse conversus facere erga alios. Atque ita non ad bonos, sed malos mores convertetur; cum hoc ei praebetur imitandum converso, quod ei praestitum est convertendo. Neque septimo genere mentiendum est: non enim cuiusquam commoditas, aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. Nec si quisquam pro recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior, longeque a pietate remotior, propterea recta facta deserenda sunt; cum id nobis praecipue referendum sit, quo vocare atque invitare debemus, quos sicut nosmetipsos diligamus; fortissimoque animo bibenda est illa sententia Apostolica: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem . Et ad haec quis idoneus? Nec octavo genere mentiendum est; quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis; et in malis id quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus, maius est. In his autem octo generibus, tanto quisque minus peccat cum mentitur, quanto emergit ad octavum: tanto amplius, quanto emergit ad primum. Quisquis autem esse aliquid genus mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.»